et post hunc regnante Artaxerse Persarum rege, accessit
Ezras filius Azariae, filii Helciae, filii Saleme,
filii Sadduc, filii Achitob, filii Ameri, filii Azaei, filii
Boccae, filii Abisaei, filii Finees, filii Eleazari, filii
Aaron primi sacerdotis.
hic Ezras ascendit de Babylonia, cum esset scriba et
ingeniosus in lege Moysi, quae data est a Domino Israhel dicere
et facere.
et dedit ei rex gloriam, quod invenisset gratiam in omni
dignitate et desiderio in conspectu eius.
et ascenderunt simul cum ipso ex filiis Israhel et
sacerdotibus et Levitis et sacris cantoribus templi et
ostiariis et servis templi in Hierusalem,
anno septimo regnante Artaxerse, in quinto mense; hic annus
septimus est regni. exeuntes enim de Babylonia novilunio quinti
mensis,
venerunt Hierosolymam iuxta praebitam illis prosperitatem
itineris a Domino ipso.
in his enim Ezras magnam disciplinam obtinebat, ne
praetermitteret quicquam eorum quae essent ex lege Domini et
praeceptis, et docendo universum Israhel omnem iustitiam et
iudicia.
accedentes autem qui scribebant scripta Artaxersis regis,
tradiderunt scriptum quod obvenerat ab Artaxerse rege ad Ezram
sacerdotem et lectorem legis Domini; cuius est exemplum subiectum:
rex Artaxerses Ezrae sacerdoti et lectori legis Domini
salutem.
humaniora ego iudicans etiam beneficiis, praecepi eos qui
desiderant ex gente Iudaeorum sua sponte et ex sacerdotibus et
Levitis qui sunt in regno meo comitari tecum in Hierusalem.
si qui ergo cupiunt ire tecum, conveniant et
proficiscantur, sicut placuit mihi et septem amicis meis
consiliariis,
ut visitent ea quae aguntur secundum Iudaeam et Hierusalem
observantes sicut habes in lege Domini,
et ferant munera Domino Israhel, quae vovi ego et amici,
Hierusalem et omne aurum et argentum, quod inventum fuerit in
regione Babyloniae, Domino in Hierusalem cum illo,
quod donatum est pro ipsa gente in templum Domini eorum
quod est in Hierusalem, ut colligatur hoc aurum et argentum ad
tauros et arietes et agnos et hedos et quae his sunt
congruentia,
ut offerant hostias Domino super altare Domini ipsorum quod
est in Hierusalem.
et omnia quaecumque volueris cum fratribus tuis facere auro
et argento, perfice pro voluntate secundum praeceptum Domini
Dei tui.
et sacrosancta vasa, quae data sunt tibi ad opera domus
Domini Dei tui qui est in Hierusalem,
et cetera, quaecumque tibi subvenerint ad operam templi Dei
tui, dabis de regali gazofilacio.
[]
et ego quidem rex Artaxerses praecepi custodibus
thesaurorum Syriae et Foenicis, ut quaecumque scripserit Ezras
sacerdos et lector legis Domini excelsi, diligenter detur ei
usque ad argenti talenta centum, similiter autem
et usque ad frumenti modios centum et vini amphoras centum,
et alia quaecumque abundant sine taxatione.
omnia secundum Dei legem fiant Deo altissimo, ne qua forte
exsurgat ira in regno regis et filiorum eius.
vobis autem dicitur, ut omnibus sacerdotibus et Levitis et
sacris cantoribus templi et ianitoribus et servis templi et
scribis templi huius
nullum tributum neque ulla alia indictio inrogetur, nec
habeat quisque potestatem obicere eis quicquam.
tu autem Ezras, secundum sapientiam Dei constitue iudices
et arbitros in tota Syria et Foenice, et omnes qui legem Dei
tui noverunt docebis,
ut quotquot transgressi fuerint legem, diligenter
plectantur sive morte sive cruciatu sive etiam pecuniae
multatione vel abductione.
et dixit Ezras scriba: benedictus Dominus patrum meorum,
qui dedit haec in cor regis, clarificare domum suam quae est in
Hierusalem,
et me honorificavit in conspectu regis et consiliariorum et
amicorum eius et purpuratorum eius.
et ego constans animo factus sum secundum opitulationem
Domini Dei mei, et congregavi ex Israhel viros, ut simul
ascenderent mecum.
et hii sunt praepositi secundum suas patrias et principatus
portionales eorum, qui mecum ascenderunt de Babylonia in regno Artaxersis regis:
ex filiis Phares Gersomus, ex filiis Iemarut Amielus,
filiorum David Attus filius Seceliae,
ex filiis Phares Zaccharias et cum eo reversi sunt viri
centum quinquaginta,
ex filiis ductoris Moab Ilionas Zaraei et cum ipso viri
ducenti,
ex filiis Zathues Iechonias Zetheeli et cum ipso viri
ducenti, ex filiis Addeni filius Ionathae et cum ipso viri
ducenti quinquaginta,
ex filiis Olam Aesias Gotholiae et cum ipso viri
septuaginta,
ex filiis Safatiae Zarias Micheli et cum ipso viri
octoginta,
ex filiis Iob Abdias Iezeli et cum ipso viri ducenti
duodecim,
ex filiis Baniae Salimoth filius Iosaphiae et cum ipso viri
centum sexaginta,
ex filiis Beer Zaccharias Bebei et cum ipso viri ducenti
octo,
ex filiis Asath Iochannes Acariae et cum ipso viri centum
decem;
ex filiis Adonicam ipsis postremis, et haec sunt nomina
eorum: Elifalam filius Iebel et Sameas et cum ipso viri
septuaginta, ex filiis Baneae filius Zaccuri et cum ipso viri septuaginta.
et congregavi eos ad fluvium qui dicitur Thia, et metati
illic sumus triduo, et recognovi eos.
et ex filiis sacerdotum et Levitarum non inveni illic.
et misi ad Eleazarum et Eccelom et Masman et Maloban et
Enaatam et Sameam et Ioribum Natham Ennagan Zacchariam et
Mosolamun, ipsos ductores et peritos.
et dixi eis ut venirent ad Luddeum ductorem, qui erat apud
locum gazofilacii.
et mandavi eis ut dicerent Luddeo et fratribus eius et
illis qui erant in gazofilacio, ut mitterent nobis eos qui
sacerdotio fungerentur in domo Domini Dei nostri.
et adduxerunt nobis secundum manum validam Domini Dei
nostri viros peritos ex filiis Moolli filii Levi filii Israhel,
Sebebian et filios et fratres qui erant decem et octo,
Asbian et Annun ex filiis filiorum Chananei et filii eorum
viri viginti;
et ex his qui in templo serviebant, quos dedit David et
ipsi principes ad operationem Levitis, templo servientium
ducenti viginti. omnium nomina significata sunt in scripturis.
et vovi illic ieiunium iuvenibus in conspectu Domini Dei
nostri, ut quaererem ab eo bonum iter nobis et qui nobiscum
erant ex filiis et pecoribus propter insidias.
erubui enim petere regem pedites et equites in comitatu,
tutelae gratia contra adversarios nostros.
diximus enim regi, quoniam virtus Domini erit cum eis qui
inquirunt eum in omni affectu.
et iterum deprecati sumus Dominum Deum nostrum secundum
haec, quem et propitium habuimus, et conpotes facti sumus
Domini nostri.
et separavi ex plebis praepositis et sacerdotibus templi
viros duodecim, et Sedebian et Asamian et cum eis ex fratribus
eorum viros decem.
et adpendi eis argentum et aurum et vasa sacerdotalia domus
Domini Dei nostri, quae donaverat rex et consiliarii eius et
principes et omnis Israhel.
et cum adpendissem, tradidi argenti talenta centum
quinquaginta et vasa argentea talentorum centum et auri talenta
centum
et vasorum aureorum species viginti et vasa aerea de bono
aeramento splendentia duodecim auri speciem reddentia.
et dixi eis: et vos sancti estis Domino, et vasa quae sunt
sancta et aurum et argentum votum est Domino Deo patrum
nostrorum.
vigilate et custodite, donec tradatis ex plebis praepositis
et sacerdotibus et Levitis et principibus civitatum Israhel in
Hierusalem in pastoforio domus Domini Dei nostri.
et hii qui susceperunt sacerdotes et Levitae aurum et
argentum et vasa quae erant in Hierusalem intulerunt in templum
Domini.
et promovimus a fluvio Thia die duodecima mensis primi,
usquequo introivimus in Hierusalem secundum potentem manum
Domini Dei nostri, quae super nos erat et liberavit nos ab
omnibus inimicis nostris; et venimus in Hierusalem.
et cum factus fuisset tertius dies, quarta autem die
ponderatum aurum et argentum traditum est in domo Domini Dei
nostri Marimoth filio Iori sacerdoti.
et cum ipso erat Eleazar filius Finees, et erant cum ipsis
Iosabdus filius Iesu et Moedias Banni filius Levitae. ad
numerum et ad pondus universa
et scriptum est pondus ipsorum eadem hora.
qui autem venerunt ex captivitate, obtulerunt sacrificium
Domini Israhel tauros duodecim pro omni Israhel arietes
octoginta sex,
agnos septuaginta duos, hircos pro peccato duodecim, et pro
salute vaccas duodecim, omnia sacrificium Domini.
et relegerunt praecepta regis regalibus dispensatoribus et
subregulis Coelensyriae et Foenicis, et honorificaverunt gentem
et templum Domini.
et consummatis his accesserunt ad me praepositi dicentes:
non segregaverunt genus Israhel et principes et sacerdotes et
Levitae
et alienigenae gentes et nationes terrae inmunditias suas a
Chananeis et Hettheis et Ferezeis et Iebuseis et Moabitis et
Aegyptiis et Idumeis.
coniuncti enim sunt filiabus eorum et ipsi et filii eorum,
et commixtum est semen sanctum alienigenis gentibus terrae; et
participes erant praepositi et magistratus iniquitatis huius ab
initio ipsius rei.
et mox ut audivi ista, conscidi vestimenta et sacram
tunicam, et lacerans capillos capitis et barbam sedi dolens et
maestus.
et convenerunt ad me quotquot tunc movebantur in verbo
Domini Dei Israhel, me lugente super iniquitatem istam. et
sedebam tristis usque ad vespertinum sacrificium.
et surgens a ieiunio, conscissa habens vestimenta et sacram
tunicam, ingeniculans et extendens manus ad Dominum
dicebam: Domine, confusus sum et reveritus sum ante faciem
tuam.
peccata enim nostra multiplicata sunt super capita nostra,
et iniquitates nostrae exaltatae sunt usque ad caelum,
quoniam a temporibus patrum nostrorum sumus in magno
peccato usque in hunc diem.
et propter peccata nostra et patrum nostrorum sumus traditi
cum fratribus nostris et cum sacerdotibus nostris regibus
terrae in gladium et captivitatem et depraedationem cum
confusione usque in hodiernum diem.
et nunc quantum est quod contigit nobis misericordia abs
te, Domine Deus, derelinquere nobis radicem et nomen in locum
sanctificationis tuae,
detegere luminare nostrum in domo Domini Dei nostri, dare
nobis cibum in tempore servitutis nostrae.
et cum serviremus, non sumus derelicti a Domino Deo nostro,
sed constituit nos in gratia penes reges Persarum, dare nobis
cibum
et clarificare templum Domini nostri et aedificare deserta
Sion, dare nobis stabilitatem in Iudaea et in Hierusalem.
et nunc quid dicemus, Domine, habentes haec? transgressi
enim sumus praecepta tua, quae dedisti in manus puerorum tuorum
prophetarum
dicens quoniam terra, in quam introistis possidere
hereditatem eius, terra polluta est coinquinationibus
alienigenarum terrae, et inmunditiae illorum repleverunt eam
totam inmunditia sua.
et nunc filias vestras non coniungetis filiis illorum, et
filias eorum non accipietis filiis vestris.
et non inquiretis pacem habere cum illis omni tempore, ut
invalescentes manducetis optima terrae, et hereditatem
distribuatis filiis vestris usque in aevum.
et quae contingunt nobis, omnia fiunt propter opera nostra
maligna et magna peccata nostra.
et dedisti nobis talem radicem, et rursum reversi sumus
transgredi legitima tua, uti commisceremur inmunditiae
alienigenarum gentium terrae huius.
nonne irasceris nobis perdere nos, quoadusque non
relinquatur radix et nomen nostrum?
Domine Deus Israhel, verax es; derelicta enim est radix
usque in hodiernum diem,
ecce nunc sumus in conspectu tuo in iniquitatibus nostris;
non est enim adhuc stare ante te in his.
et cum adorando confiteretur Ezras flens humi prostratus
ante templum, congregati sunt ante eum ex Hierusalem turba
magna valde, viri et mulieres et iuvenes et iuvenculae. fletus
enim erat magnus in ipsa multitudine.
et cum clamasset Iechonias Ieeli ex filiis Israhel, dixit
Ezrae: nos in Dominum peccavimus, quod conlocavimus nobis in
matrimonium mulieres alienigenas ex gentibus terrae.
et nunc est super omnem Israhel. in his ergo sit
iusiurandum ad Dominum, expellere omnes uxores nostras quae ex
alienigenis sunt cum filiis earum,
sicut tibi decretum est a maioribus secundum legem Domini.
exsurgens explica,
ad te enim spectat hoc negotium, et nos tecum sumus.
viriliter fac.
et exsurgens Ezras adiuravit principes sacerdotum et
Levitas et omnem Israhel facere secundum haec, et iuraverunt.